Societas linguarum classicarum sodalibus suis studiorum assiduitate et animi constantia praestantibus s.p.d.
Cari amici, anno novo nuperrime inito vos omnes, qui nostras auditis scholas, salutare nec non annum felicem faustumque exoptare decrevimus. Atqui quomodo dulcius suaviusque hoc quam per aliquot Ovidii, ingenti arte praediti vatis, versiculos fieri potest?
Hi versus igitur ex primo Fastorum libro desumpti. Quibus poeta Germanicum, Augusti illius praeclarissimi principis necessarium, cui quidem carmen totum dicatur, alloquitur. Dein Ianum invocat, qui deus biceps (duo habens capita) initia curat atque Romanis orantibus annum bene incohandum providet, eumque ut praesto adsit Romae ducibus ceterisque Quiritibus (seu populo Quirini – sc. illius Romuli, urbis Romae conditoris) utique anno iam coepto denuo nutu eiusdem (sc. per voluntatem Iani; dii enim Romani nutu, capitis motu, assensionem exprimere credebantur, unde etiam illud numen, dei synonymon, originem ducit) Romanorum templa marmore splendida adeuntibus pateant precatur.
Ergo sit vobis quoque, sodales dilecti, annus luce plenus nec non inter otia secura labore linguarum studiis placide exornetur! Vos ad nostras scholas (quas mox sumus aperte nuntiaturi) avide expectamus!
Kommentare