top of page
Melinda Letts | translation: Marcus Tomov

Quod est inter OALS ac Oxford Latinitas discrimen?

Updated: May 22, 2023

Hoc quidem saepenumero interrogamur, speramus ergo brevem hanc rerum enodationem alicui adiumento fore.


Res summi momenti quae intelligatur est nos nullo prorsus modo inter nos certare. Quin immo plurimi nostrum pro utraque societate operam dant, quamvis eae duae omnino separatae exstent.


Nunc autem ad res societatis gestas accedamus. Anno 2017 Coeptum Latinitatis Oxoniensis (Oxford Latinitas Project) a nostra Guenevera (Charis Jo) tamquam discipulorum societas conditum est quo plures discipuli magistrique universitatis studiorum Oxoniensis Latinam linguam viva docendi methodo ac discendi beneficiis emolumentisque perfruerentur. Haud multo post societas haec permultos sibi accumulavit assectatores, qua de causa iam ineunte 2020 anno cum quotidianas scholas inter trimestria spatia, tum vero nonnumquam dies Latinos annuasque Septimanas Latinas petendas proponebat. Cum autem pestilentia illa quoquoversus divulgata esset atque ubique iam terrarum vagareretur, de scholis ad rete ventum est – quo facto multi homines novi ex toto orbe terrarum sive casu sive consilio deorum subito nomina dare coeperunt. Quod profecto optimum esse censuimus, cum quantonam erga utramque linguam varii homines studio traherentur comperissemus. Attamen qua eramus exigua tenuique facultate, haudquaquam nobis licuit gratuitas offerre magno hominum numero scholas. Proinde anno 2020 rite opus fundatum Oxford Latinitas Ltd. condidimus, quod scholas privatim ac per rete habitas procurat nec non discendi septimanas variis in locis cum re classica coniunctis. Anno denique 2021 illius societatis linguarum antiquarum oxoniensis (OALS) tamquam novae discipulorum societatis fundamenta sunt iacta.


Quid ad te omnia haec?


Siquidem sive in univeristate Oxoniensi temet studiis tradis sive ibi doces, gratuito tibi ad scholas illius OALS accedere licet, etsi ut singulis mensibus quinos nummos Britannicos pendas postulamus, si demum eos solvere potes; nihilominus etiam, si licet libetque, stipe quadam praebita te cuilibet illius OL curriculo haud incassum iungere potes (multa obiter collegia parva tribuunt stipendia quae quidem in horum pretiis solvendis iuvare possunt).


Nisi discipulus seu magister es Oxoniae, adeas, quaeso, Oxford Latinitas Ltd. ut ea quae sequi potes curricula reperias.



34 views0 comments

Recent Posts

See All

Comments


Commenting has been turned off.
bottom of page